Jdt 11

1Tunc Holofernes dixit ei: Aequo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi. 2Populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. 3Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos? 4Et dixit illi Iudith: Sume verba ancillae tuae, quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae, perfectam rem faciet Dominus tecum. 5Vivit enim Nabuchodonosor rex terrae, et vivit virtus eius, quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiae agri obtemperant illi. 6Nunciatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni saeculo, quoniam tu solus bonus, et potens es in omni regno eius, et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur. 7Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei iusseris evenire. 8Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis. 9Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est. 10Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquae iam inter mortuos computantur. 11Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum: 12et sancta Domini Dei sui quae praecepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, haec cogitaverunt impendere, et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere: ergo quoniam haec faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. 13Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus haec ipsa nunciare tibi. 14Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, 15et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nunciabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Ierusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oves, quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: 16quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei. 17Et quoniam iratus est illis Deus, haec ipsa missa sum nunciare tibi. 18Placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne, et coram pueris eius, et mirabantur sapientiam eius, et dicebant alter ad alterum: 19Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. 20Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris: 21et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.
Copyright information for VulgS